monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 17
saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum veniebat. iam vero, quin rem inimicissimam corpori faceret, vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat. itaque et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scripserat. quod eo magis in illo mirabile videri potest, quod non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.